AMINNIAE Uvae

AMINNIAE Uvae
AMINNIAE Uvae
apud Vopisc. in Floriano c. 4. Vitis, quae uvas Aminnias albas ferebat, eô annô, quô ille Imperium meruit,
purpurascere plurimâ purpurâ coepit: Ita enim vetus scriptura; cum vulgo Amineas legatur. Sed et Graeci Α᾿μίνιον οἶνον dicunt. Servius quo que, ad illud Poetae l. 2. Georg. v. 97.
Sunt et Aminiae vites ----
duplicem eam literam agnoscit. Et certe Aminnium potius, quam Amineum Veteres scripsisle, restes Grammatici sunt, qui vinum illud Aminium, quasi sine minio dictum censent, h. e. sine rubore. Quod quidem verum est, de Ammnia alba; sed in nigra quî verum esse potest? Sunt enim Aminniae uvae, albae et nigrae, quo modo Grammaticorum acumen eluditur. Et recte Vopisc. loc. cit. vitis quae uvas Aminnias albas ferebat. Nam si Aminniae nullae nisi albae, nil opus erat albas addere, Salmas. Not. ad Vopiscum. Vide quoque in Aminea.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • AMINEA — regio Campaniae, populi Aminei, qui sunt eius agri cultores, qui postea dictus est Falernus. Unde Aminea vina olim dicta sunt Falerna a regione nimirum nomen sortita; non, ut Servius somniat, ab eo quod sine minio essent, h. e. alba, et ruboris… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”